monumenta.ch > Ambrosius > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 40
Et addidit: Ego eram in oculis eius tamquam inveniens pacem , hoc est: Deliberatis de meis sensibus, cum pacem Dei invenerim, quae exsuperat omnem mentem, et custodit corda et sensus in Christo Iesu. Talis, inquit, eram in oculis Sponsi, qualis quae habet pacem. Scriptum est enim: Qui recte quaerunt pacem, habebunt eam testimonium . Festinantibus igitur dilecto atque dilecta, celebrata coniunctio spiritalis est, mutuo expetita consensu.